

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 23: Versus 7
Et ut cognovit.Ne contra insontem, et quem traditum per invidiam noverat, sententiam dare cogeretur, Herodi mittit audiendum, ut a suo tetrarcha vel absolveretur vel damnaretur, sed ne qua Judaeis excusatio remaneret, Herodes quoque qui natu et religione Judaeus erat, quid de Christo senserit, ostendere permissus est, ut utraque regio, et Judaea in qua Christus natus, et Galilaea in qua nutritus erat, in ejus necem conspirasse monstrentur.At ipse nihil respondit.Tacuit et nihil fecit, quia et Herodis incredulitas non merebatur videre divina, et Dominus jactantiam declinabat. Significantur autem in Herode omnes impii, qui non credunt legi et prophetis, et in Evangelio Christi opera videre non possunt. Principibus ergo sacerdotum accusantibus, apud Pilatum pauca, apud Herodem nulla respondet, ne crimen diluens dimissus a principe crucis utilitatem differret.